San Donato Val di Comino

     

HOME

CENNI STORICI

 

 

 

DE SANCTO DONATO  

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi.

Regnante domno Carolo, eccellentissimo rege Francorum atque Longobardorum, anno regni eius in Italia, Deo propricio, quinto.

Ego, in Dei nomine, Hildeprandus gloriosus et summus dux ducatus Spolitino, donamus atque concedimus in monasterio Sancti Vincencii levite et martyris Christi quod situm est in territorio Benventano, super fluvio Vulturno, ubi Josue venerabilis abbas regimen tenet AECCLESIAM SANCTI DONATI IN TERRITORIO COMINO, cum terris et montibus ubi ipsa aecclesia edificata est, et mons ipse nominatur Pezzullu, habente fines: prima parte per cilium montis, et descendit per serra, quae nominatur Traversa; secunda parte via antiqua, quae dicitur Marsicana; tercia parte via, quae vadit prope aecclesia Sancti Felicis; quarta parte riagine, quae descendit inter hunc montem et montem qui dicitur Aceru.

Quam et donamus in iam dicto monasterio ipsum campum et terram, quae vocatur Valle Bona, coniuncta cum predicta via et monte aciro, atque concedimus in predicto monasterio aecclesiam Sancti Iuliani in iam dicto territorio, cum terris et aquis coniuncte, ubi predicta aecclesia edificata est, habente fines: ab una parte terra et rivio, qui pergit per valle de Castanietu; de alia parte rivia, qui dicitur de Malafide, et coniungit se cum Fonte Vitola; et coniungit cum predicto rivio de Castanieto.

Quam et donamus et concedimus in predicto monasterio servos et ancillas nostras, qui ibidem resident. Quam ob rem firmiter habeas iam dicte venerabilis abbas et pars iam dicti monasteri atque rectoribus eidem monasterii aliquando contradicatur, sed per hunc nostrum preceptum hanc nostram donacionem et concessionem firmiter valeant possidere.

Data Spoleto, in palacio, mense magio, per indiccione prima.

 

 

     

HOME

CENNI STORICI

 

sito coperto da copyright © this site is subject to copyright restrictions  -  De Rubeis Gabriele 2005